monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XL <<<     >>> XLII

Caput XLI

1 Igitur propter populum Christianum, in quo Dei civitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis ceteris occurrit Iudas, quia de tribu Iuda exortus est Christus.
2 Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios benediceret, quem ad modum Iudam prophetice benedixerit, audiamus: "Iuda", inquit, "te laudabunt fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium; alligans ad vitem pullum suum et cilicio pullum asinae suae lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum. Fulvi oculi eius a vino et dentes candidiores lacte."
Exposui haec adversus Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum veritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi praedicta est verbo dormitionis et non necessitas, sed potestas in morte nomine leonis.
3 Quam potestatem in evangelio ipse praedicat dicens: "Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam."
Sic leo fremuit, sic quod dixit implevit.
4 Ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius adiunctum est: "Quis suscitabit eum?" hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: "Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud."
Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno verbo intellegitur, quod ait: "Ascendisti."
Quod vero addidit: "Recumbens dormisti," evangelista exponit, ubi dicit: "Et inclinato capite tradidit spiritum;" aut certe sepultura eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum nullus hominum, sicut prophetae aliquos vel sicut ipse alios, suscitavit, sed sicut a somno ipse surrexit.
5 Stola porro eius, quam lavat in vino, id est mundat a peccatis in sanguine suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adiungit: "Et in sanguine uvae amictum suum," quid est nisi ecclesia? Et "fului oculi eius a vino spiritales" eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: "Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! Et dentes eius candidiores lacte," quod potant apud apostolum parvuli, verba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo.
6 Ipse igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec venirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa stirpe defuerunt. "Et ipse expectatio gentium;" quod clarius est videndo quam fit exponendo.